monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, VIII <<<     >>> X

Caput IX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Omissa igitur ista turba minutorum deorum vel aliquantum intermissa officium maiorum deorum debemus inquirere, quo Roma tam magna facta est, ut tam diu tot gentibus imperaret. Nimirum ergo Iovis hoc opus est. Ipsum enim deorum omnium dearumque regem volunt: hoc eius indicat sceptrum, hoc in alto colle Capitolium.
2 De isto deo quamvis a poeta dictum convenientissime praedicant:
Iovis omnia plena.
Hunc Varro credit etiam ab his coli, qui unum Deum solum sine simulacro colunt, sed alio nomine nuncupari. Quod si ita est, cur tam male tractatus est Romae, sicut quidem et in ceteris gentibus, ut ei fieret simulacrum?
3 Quod ipsi etiam Varroni ita displicet, ut, cum tantae civitatis perversa consuetudine premeretur, nequaquam tamen dicere et scribere dubitaret, quod hi, qui populis instituerunt simulacra, et metum dempserunt et errorem addiderunt.